ERPACHIUM

ERPACHIUM
ERPACHIUM
castr. Franconiae, in tractu Othonis silva; hinc regiunc. Comitatus Erpachiensis, sub proprio Comite, media fere inter Rhenum, Moenum, et Neccarum fluv. stirps horum Comitum inter Franconiae familias, semper illustris fuit habita, quam ab Eginthardo Caroli Mag. genero nonnulli deducere amant. In ea licet saepius diversae lineae ortae sint, nulla tamen earum aetatem tulit, unde ad unam subinde tota rediit Familia. Qui nunc supersunt, omnes fratres sunt Georgio Alberto Patre, sed duabus matribus, prosati. Ex Magdalena enim Nassovia, genuit is Georgium Erpestum (nat. 1632. maritum Carolae Christinae Hohenloicae et sorores: ex Elisabetha vero Hohenloica, Georgium Fridericum (nat. 1636. den. 1653.) Georgium Albertum, (exstinctum A. C. 1645.) Christinam Elisabetham (nat. 1641. ux. Salentini Ernesti Com. Manderscheidii) Georgium Ludovicum (nat. A. C. 1643. cui nupsit Amelia Catharina, filia Philippi Theodorici Com. Waldeccii) Georgium (nat. 1646. matitum Ludovicae Annae, fil. Georgii Friderici Com. Waldeccii) et Georgium Albertum (nat. 1648. cui uxor obtigit Anna christina dorothea Hohenloica in Waldenburg. etc. E quibus Georgius Com. de Erpach in Furstenau, ex Luisa Anna praefata, Sophiam corolam (nat. 1672. den. 1673.) etc. Com. de Erpach. suscepit. Vide Phil. Iac Spener. Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 99. et part. 3. p. 1. et 88.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”